- PHALANTHUS
- I.PHALANTHUSLacedaemonius quidam, Tarenti in Italia conditor. Nam cum in eo bello, quod Lacedaemonii cum Atheniensibus an Messeniis? Aristodemô Rege gesserunt, utrinque vires attritae essent, Spartani iuventute exhausti edixerunt, ut virgines quibuslibet nullô discrimine sui copiam facerent. Sedatis autem bellis, iuvenes incertis parentibus nati, cum et patriae et sibi essent opprobrio (nam Partheniatae dicebantur) acceptô duce Phalanthô, qui auctor consilii fuisse dicitur, octavô ab Hercule, patriam reliquerunt, delatique ad breve oppidum Calabriae, quod Tharos Neptuni fil. condiderat, id auxerunt, et priscô nomine Tarentum appellârunt, Olymp. 19. Pausan. in Messeniacis Iustin. l. 3. c. 4. Euseb. in Chron. Horat. Carm. l. 2. Od. 6. v. 10.Dulce pellitis ovibus GalesiFlumen, et regnata petam LaconiRura Phalantho.Ubi vetus Commentator: Phalanthus Lacedaemonius fuit, eiectus patriâ hâc de causâ, quod absentibus Lacedaemoniis, eorum filiae ex servis gravidae pepererant: quos filios tali culpâ genitos, reversi a bello Lacedaemones, patriâ eiecerunt: quorum dux Phalanthus fuit, qui Tarentinam condidit civitatem; ut fertur, octavus ab Hercule. Unde Silius l. 11. v. 16.Inde Phalantheo levitas animosa TarentoAusonium laxare iugum. ——Martialis l. 8. Epigr. 28. v. 3.Apula Ledaei tibi floruit herba Phalanthi,Qua saturat Calabris culta Galesus aquis.Et l. 5. epigr. 39. v. 2Agnâ Galesi mollior Phalanthini.Nic. Lloydius.II.PHALANTHUSurbs et mons Arcadiae, Pausan. l. 8.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.